Omne igitur hoc, (quidquid est) cui mundi coelique nomen indidimus,
unum id est, et uno ambitu se cunctaque amplectitur. Partibus differt: unde sol oritur, oriens nuncupatur, aut ortus; quo demergitur,
occidens, vel occasus; qua decurrit, meridies; ab adversa parte, septentrio. Hujus medio terra sublimis cingitur undique mari: eodemque in duo
latera, quae hemisphaeria nominantur, ab oriente divisa ad occasum, zonis quinque distinguitur.[2] Mediam aestus infestat, frigus ultimas: reliquae
habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. Antichthones alteram,[3] nos alteram incolimus. Illius situs, ob ardorem intercedentis plagae, incognitus;
hujus dicendus est. Haec ergo, ab ortu porrecta ad occasum, et, quia sic jacet, aliquanto, quam ubi latissima est, longior, ambitur omnis oceano, quatuorque ex eo
Maria recipit; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. Suis locis illa referentur. Hoc primum angustum, nec amplius decem millibus passuum patens,
terras aperit, atque intrat. Tum, longe lateque diffusum, abigit vaste cedentia litora; iisdemque ex diverso prope coeuntibus, adeo in arctum agitur, ut minus mille
passibus pateat. Inde se rursus, sed modice admodum, laxat; rursusque etiam, quam fuit, arctius exit in spatium. Quo cum est acceptum, ingens iterum, et magnae paludi,
cao ad ea flumina, ab altero latere Africam vocamus; ab altero, Europen: ad Nilum, Africam; ad Tanain, Europen.
Ultra quidquid est, Asia est.